VIAE Dux

VIAE Dux
VIAE Dux
nonnumquam simpliciter Dux. Iustin. l. 38. c. 9. Hortator illi (Demetrio) Gallimander amicus erat, qui ---- per Arabiae deserta, Ducibus pecuniâ comparatis ---- Babylonem pervenerat. Graece ὁδηγὸς, recentioribus διασώςτας, it. ἀνασώςτας ut qui pro ὁδηγεῖν, διασώζειν dicunt; δουκάτωρ quoque in Latinum corruptâ voce. Io. Meursius, Glossario Graeco-Bar. Vide quoque Liv. l. 22. c. 13. et Sueton. Caesare. c. 3. Pastores ad id maxime adhibitos, diximus supra voce Calles.
Viae Urbis Romae, ex Publio Victore et aliis.
Aemilia, a Lepido Consule cum Caio Flaminio strata, ab Arimino Bononiam usque perducens, unde nomen regionis. Albana in Latio, per portam Latinam Albam ducens. Tibullus, l. 1. El. 7. v. 57.
Non taceam manumenta viae, quae Tuscula tellus,
Candidaque antiquô detinet Alba lare.
Alta, per urbem a monte Quirinali ad portam Viminalem. Amerina, pars Flaminiae, a porta Flaminia Ameriam ducens. Appia, ab Appio Claudio strata, per portam Capenam Capnam usque perduceus. De qua Statius sic. l. 2. Sylv. Carm. 2. v. 12.
Appia longarum teritur regina viarum.
Longitudinem eius quinque dierum spatiô vir expeditus vix poterat emetiri. Latitudo ea, ut duo currus ex adverso obvii, libere possent commeare: Et fuit sane haec via praeter coeteras spectabilis, siquidem Appius ex longinqua regione excisos lapides, et hos quidem siliceos ac suôpte ingeniô durissimos, in hanc viam vehendos curavit: quos planos dein ac laeves redditos, et quadratos incisione factos iunxit et in ordine locavit, metalii niml vel alterius rei inserendo. Interim ita connexi inter se haerent, ut speciem visenribus praebeant, non coniunctos ita sed congenitos esse. In ea cippi quidam eminebant, in quibus insidere fessis, onera reclinare, aut ex iis etiam in equum ascendere fas esset. Columellae quoque, sed rariores extabaut, quibus notae numerorum incisae milliaria notabant: quod utrumque G. Gracchus instituit, Plutarchô notante. et gratum in vulgus fuit. Eam Appius, ut dictum, Capuam usque muniendam euravic, nec enim ulteriores tum Romanorum fines.
Postea Brundusium perducta est, an a Iulio Caesare, quem Plutarch. scribit Appiae curatorem factum, plurimum pecuniae in eam impendisse: an ab Augusto, qui plerasque vias per Italiam ipse, aut per alios munivit. Vide Adam. Preyelium in Sina et Europa, c. 21. Haec dein a Traiano instaurata fuit. Conspiciuntur hodieque lapides plani quadratique, trium, quatuor, quinque etiam pedum quaquaversus. Idem. Ardeatina, ab Aventino monte Ardeam usque ducens. Asinaria, inter Appiam et Ardeatinam, per portam Caeliomontanam. (Latinam et Ardeatinam, in epitome Geographica et in 2. catalogo.) Augusta, pars Flaminiae, per Thusciam. Aurelia, per portam Aureliam Forum Aurelii usque per Pyrgos et Centumcellas ducens Ausonia, eadem cum Latina. Vide Latina. Campana, per portam Asinariam seu Caeliomontanam. Cassia, per portam Flaminiam Forum Cassii deducens. Cimina, per portam Flaminiam ad montem Ciminum. Claudia, per portam Flaminiam Forum Claudii perducens per Thusciam. Collatina, per portam Collatinam seu Pincianam in Sabinos. Consularis, per portam Aureliam in Thusciam. Cornelia, inter Aureliam et Triumphalem apud S. Petrum, seu Vaticanum exiens in Thusciam. Domitiana, ab Appia inter Sinvessam et Puteolos in Campania ducens. Flaminia, a Caio Flaminio Consule strata, per portam Flaminiam seu Flumentanam Ariminum usque perducens. De eo Martial. sic, l. 11. Epigr. 14. v. 1.
Quisquis Flaminiam teris, viator,
Noli nobile praeterire marmor.
Et, l. 10. Epigr. 6. v. 6.
Totaque Flaminiae Roma videnda viae.
Gabina, per portam Gabiusam Gabios ducens. Iunia, a via Salaria in Sabinos ducens. Lata, per urbem, iuxta et ante aedem S. Marcelli, sic et hodie dicta. Latina, per portam Larinam; quae et Latia, et Ausovia Martiali, l. 9. Epigr. 102. v. 2.
Consecrat, Ausoniae maxima fama viae.
Lavicana, per portam Esquilianm Labicos ducens. Laurentia, per portam Ostiensem. Nomentana, per portam Viminalem in Sabinos Nomentum usque. Ovid. l. 4. Fastor. v. 905.
Haec mihi Nomento Romam cum luce redirem,
Obstitit in media candida turba via.
Nova, per urbem inter aedem S. Mariae Liberatricis et Velabrum. Ovid. l. 6. Fastor. v. 395.
Forte revertebar festis Vestalibus illâ,
Qua Nova Romano nunc via iuncta foro est.
Haec per palatium Septizonium usque ad Thermas Antoninas ducebat. Numicia, ab Appia decisa. Ostiensis, per portam Ostiensem seu Trigeminam Ostiam usque. Portuensis, per portam Navalem et Thusciam Portum usque. Praenestina, per portam Esquilinam usque Praeneste. Quinctia, per Sabinos, â Salaria decisa. Recta, per Campum Martium in urbe. De qua Martialis, l. 8. Epigr. 75. v. 1.
Dum repetit sera conductos nocte penates
Lingonus a Recta, Flaminiaque via.
Sacra, per urbem apud aedem SS. Cosmae et Damiani, ab arcu Constantini ad arcem Titi, ac ad Capitolium usque per Forum Romanum. De qua Propert. l. 2. Eleg. 1. v. 34.
Actiaque in Sacra currere rostra via.
Salaria, per portam Salariam in Sabinos. Eius memivit Martialis, l. 4. Epigr. 64. v. 18.
Illic Flaminae, Salariaeque
Gestator patet, essedô tacente.
Sempronia, a via Flamina forum Seinpronii ducens. Setina, ab Appia decisa, Setiam ducens. Tiburtina, per portam Gabiusam Tibur ducens. Sic et porta Tiburtina, quae et Taurina, di S. Lorenzo. Traiana, ab Appia dicifa, per Latium. Triumphalis, per portam Triumphalem in Thusciam, ac a Vaticano Capitolium usque ducebat. Tusculana, per portam Asinariam sive Caeliomontanam Tusculum usque. Valeria, per portam Afinariam in Marsos ducens. Vitellia, per portam Ianiculenfem in Thusciam ad mare usque.
Viae longius ab urbe distantes:
Aemilia Lepidi, ab Arimino, (ubi desinit Flaminia) gemina; una Placentiam usque, altera usque Aquileiam. Aemilia Sczuri, a Pisis Dertonam. De Aemilia Martialis, l. 3. Epigr. 4. v. 1.
Romam vade, liber; si veneris unde, requiret;
Aemiliae dicas de regione viae.
Posthumia, per Galliam Togatam, eadem Aemiliae, seu vicina. Postumia altera ex tabula aenea, a genua Dertonam duceus, nunc Costuma. De viis aliter, Viae per Italiam, ab urbe Roma pleraeque incipientes, et a portis eiusdem urbis nomen habentes. Aemilia, ab Arimino Placentiam usque et Aquileiam. Albana, per Latium Albam usque. Appia, Brundusium usque. Ardeatina, Ardeam usque. Asinaria, per Latium inter Latinam et Ardeatinam. Aurelia, per Tusciam Alpes usque. Campana, in Campaniam per Latium. Cassia, per Thusciam Forum Cassii usque. Cimina usque ad Ciminam silvam per Thusciam. Collatina, in Sabinos. Cornelia, per Thusciam inter Aureliam et triumphalem. Domitiana, pars Appiae, in Campaniam. Ferentina, per Latium Ferentinum usque. Flamima, Ariminum usque. Gabina, Gabios usque. Gallicana, in Sabinos. Iunia, in Sabinos. Latina, per Latium Casinum usque, media inter Appiam et Valeriam. Laurentina, inter Ostiensem et Ardeatinam. Navalis, quae et Portuensis. Nomentana, in Sabinos Nomentum usque. Numicia, pars Appiae, in Latio. Ostiensis, Ostiam usque. Patinaria, per Sabinos, pars Salariae. Portuensis, Portum usque. Quinctia per Sabinos, pars Salariae. Salaria, per Sabinos, in plures. Setina, pars Latinae, Setiam usque. Trigemina, eadem Ostiensi. Triumphalis, per Thusciam. Tusculana, pars Campanae, Tusculum usque. Valeria, in Marsos. Vitellia, per Thusciam.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • Anastasius Sinaita — Infobox Saint name=Saint Anastasius of Sinai birth date= death date=after 700 feast day=April 21 venerated in=Roman Catholic Church, Eastern Orthodox Church imagesize=300px caption= St. Anastasius in his Monastery Rembrandt, 1631 birth… …   Wikipedia

  • АНАСТАСИЙ СИНАИТ — [греч. ̓Αναστάσιος ὁ Σιναΐτης] (нач. VII в. после 701), прп. (пам. 20 апр. и в Соборе Синайских преподобных; пам. греч. 21 апр.), игум. мон ря вмц. Екатерины на Синае, известный богослов и церковный деятель. О его жизни известно очень мало;… …   Православная энциклопедия

  • ԱՌԱՋՆՈՐԴ — (ի.) NBH 1 0290 Chronological Sequence: Unknown date, Early classical, 5c, 6c, 8c, 10c, 12c ա. πρῶτος primus Նոյն ընդ վ. (=ԱՌԱՋՆԵՐՈՐԴ) այսինքն Առաջին. *Յամին առաջնորդի դարեհի: Յամին երեսներորդի եւ առաջնորդի, եւ այլն. Դան. ՟Թ. 1: ՟Ա. Մակ. ՟Ժ՟Գ. 42 …   հայերեն բառարան (Armenian dictionary)

  • HODEGITRIA — Graecavox, h. c. viae Dux, appellata est imago B. Mariae Virg. quam D. Lucam depinxisle dicunt; eo quod, cum expulsis Latinis Michael Palaeologus Urbem triumphans ingrederetur, imaginem hanc sibi praelatam pedes sequutus fuerit. Gregoras l. 4.… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANTIGONE — I. ANTIGONE filia Oedipi, Regis Thebanorum, patri caeco, et a Creonte in exilium acto, viae Dux fuit; Seneca in Oedip, et Statius in Thebaide. Eadem postea, cum ad officum funebre fratrum suorum Etoclis, et Polynicis venisset, ibique adiuvante… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ZAMUR — apud Thangidaeum Scriptorem Arabem, piscis parvi corporis, mille vocum, quarum auditu fit familiaris hominibus; unde est, quod naves comitatur, vectores recreans. Sequitur, si cetus accedat, τὸν Zamur in eius aurem statim insilire et perpetuô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RYSVICUM i. e. RYSWYK — RYSVICUM, i. e. RYSWYK pagus celebris, et peramoenus Hollandiae, suburbanus Hagae Comitum, Potentissimi, Augustissimi, Felicissini, Serenissimi VILHELMI III. Magnae Britanniae Regis, Castro sumptuosissimo, magnificentissimo nobilitatus; in cuius… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Kastell Wallsee —  Karte mit allen Koordinaten: OSM, Google oder …   Deutsch Wikipedia

  • ATHENARUM Urbs — alter Graeciae ocellus. Et quidem Graeciam in meditullio terrae, in Graeciae medio Atticam sitam esse, huius umbilicum obtinere Athenas, refert Aristides in Panath. p. 171. 172. Condita fuit urbs in excelsa rupe, a Cecrope, cuius nomen primo… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GENUA — urbs libera Liguriae clarissima, et perampla, in modum Theatri leniter in collem assurgens, cum portu capaci, sed parum tuto; sic dicta a genu, quia se habet tamquam genu recurvum a latere maris. Vel a Genuo Saturni filio, qui fertur eam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”